![]() ![]() ![]() ![]() Denzinger, Enchiridion Symbolorum et Definitionum (Friburgi Brisgoviae: B. Chalcedonense 451: Oecumenicum IV (contra Monophysitas)’, 65–7: ‘Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque confiteri Filium et dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, eundemque perfectum in deitate, et eundem perfectum in humanitate, Deum verum et hominem verum, eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eundem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propeter nostram salutem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem: unum eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrente, non in duas personas partitum aut divisum sed unum eundemque Filium et unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum sicut ante Prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus (Dominus) erudivit, et Patrum nobis symbolum tradidit…’
0 Comments
Leave a Reply. |